- BOLITES Lapis
- BOLITES Lapisgenus aluminis a figura dictum, quod haberet Βώλου, h. e. glebae figuram; πλινθῖτις quoque Galeno, nam πλίνθου, i. e. latercule et glebae figura eadem. Glossae, cespes, χορτόπλενθος, Eius florem alumen scbiston appellatum esse, vult Dioscorides. Quemadmodum et Asio lapdi sinis flos, et nitro et sali aliisque generibus. Plinius de illo, l. 35. c. 15. Concreti aluminis unum genus schiston appellant Graeci in capillamenta quaedam canescentia dehiscens, unde quidam trichisin potius appellavêre. Hoc sit e lapide gleboso, Bolitin vocant, ut sit sudor quidam eius lapidis in spumam coagulatus; aupd Salmas. ad Solin. p. 1166. et 1167.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.